라틴어 문장 검색

Quia quotquot Dominum Jesum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:7)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
quia sicut hominum genus homines, ita animarum genus virtutes sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:14)
animarum autem clarificatur gratia splendore virtutis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:16)
denique pro toto homine carnem sumi, cujus illecebris anima nostra corrumpitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 1:3)
quia in Evangelio Dominus redempturus hominum genus passione sui corporis, et emundaturus sanguine suo, sacramentoque baptismatis, ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:10)
Qui si intellexisset quod munus accepisset a Deo, non utique passus esset, ut caro obstaret animae virtutibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:4)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:6)
sanguinis autem et spiritus nidus est cor.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:17)
unus quo sanguinem velut quodam sinu suscipit, et transfundit in venas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:19)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:9)
qui Testamentum utrumque suo consummavit sanguine;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:10)
Si mens tuta est, tuta est domus, tuta anima:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION