라틴어 문장 검색

ut non levi citatoque sermone et - ut ita loquar - summis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:17)
"Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:6)
Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:1)
ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:9)
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
Ad utrumque sexum, non solum ad vas infirmius, noster sermo diligitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:17)
Tu quoque, virgo vel vidua, cur tam longo viri sermone retinens?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:29)
Sed de scripturis sanctis aliquid interrogas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:32)
Bonus sermo secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:36)
Puellarum quoque lascivia repellatur, quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur et, quod didicerunt, secreto docent inclusamque Danaen vulgi sermonibus violant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:12)
Quae ut tumultuario sermone dictarem et post ncces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti fratri, inpulit caritas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:29)
rarus sermo illis et magna libido tacendi atque supercilio brevior coma.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II7)
"rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo, hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri, ingenium velox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III26)
"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III36)
hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas, hoc cuncta effundunt animi secreta:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI94)

SEARCH

MENU NAVIGATION