라틴어 문장 검색

hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 492:1)
Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 629:1)
regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 37:1)
deinde paulo latior patescit campus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 51:3)
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex adverso erat conspexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 53:1)
qui ubi qua cuique proximum fuit decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 55:1)
inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 75:1)
aversusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 153:2)
cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 190:1)
tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 290:2)
exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 306:1)
tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 307:1)
nunc signa extra vallum proferte;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 355:3)
per eosdem dies speculato Carthaginiensis qui per biennium fefellerat Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 399:1)
et in via fornicata, quae ad campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 438:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION