라틴어 문장 검색

Qui cuncta fingit eademque regit, aquae terraeque vim ac naturam gravem atque pronam in profundum dilabentem, ignis atque animae levem, in inmensum in sublime fugientem, copulavit circumdato caelo:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:3)
Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 15:1)
super occisum deinde animam scissis proprio vulnere visceribus effudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 25:2)
Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris adeo, ut Plato eius nomini librum illum divinum de inmortalitate animae dicaret, servus fuit forma atque ingenio liberali.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:2)
Et est Aesculapius vis salubris de substantia solis subveniens animis corporibusque mortalium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:2)
tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:5)
Anima aegra et saucia Cucurrit ad labias mihi Rictumque in oris pervium, Et labra pueri mollia Rimata itiner transitus Ut transire nititur!
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 17:3)
Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae, Descendam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:2)
Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, voluit ostendere, ut in illo quoque:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:3)
Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:2)
Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte Daretis et ut nuncupata vota signaret, ait persolvo, quod de voto proprie dicitur;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:3)
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:3)
Nam et animam, id est hostiae nomen, posuit, et litare, quod significat sacrificio facto placasse numen.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:4)
pervenire autem ad deos non potest, nisi libera ab onere corporis fuerit, anima, quod nisi morte fieri non potest.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION