라틴어 문장 검색

at quae pars vocum non auris incidit ipsas, praeter lata perit frustra diffusa per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:9)
palantis comites com montis inter opacos quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:2)
sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis, unam cum iaceres:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:3)
Quod super est, non est mirandum qua ratione, per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, haec loca per voces veniant aurisque lacessant, conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:1)
ni mirum quia vox per flexa foramina rerum incolumis transire potest, simulacra renutant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:2)
praeterea partis in cunctas dividitur vox, ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:4)
ergo replentur loca vocibus abdita retro, omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:5)
qua propter cernere nemo saepe supra potis est, at voces accipere extra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:7)
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa [domorum> vox optunditur atque auris confusa penetrat et sonitum potius quam verba audire videmur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:8)
sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:8)
quin etiam gallum noctem explaudentibus alis auroram clara consuetum voce vocare, noenu queunt rapidi contra constare leones inque tueri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:17)
quia tempore in uno, cum sentimus, id est cum vox emittitur una, tempora multa latent, ratio quae comperit esse, propterea fit uti quovis in tempore quaeque praesto sint simulacra locis in quisque parata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:9)
at consueta domi catulorum blanda propago discutere et corpus de terra corripere instant, [iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras ut vestigia si teneant inventa ferarum expergefactique secuntur inania saepe] proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:9)
inde Venus varia producit sorte figuras, maiorumque refert voltus vocesque comasque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:4)
nunc addita navigiis sunt multa, modo organici melicos peperere sonores, denique natura haec rerum ratioque repertast nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION