라틴어 문장 검색

ardens omnis adfectus tribus rebus ostenditur, vultu voce gestu, sicut hic futura dicturo primum iram et commotionem animi quae vultu ostenditur dedit, dein celeritatem corporis, inde vocis magnitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 412)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Tali modo lux fit, ut ita dicamus, lux cuiusdam verbi, quia lux est Vultus personalis, lux scilicet quae, nos illuminans, vocat nos et in nostro vultu repercuti cupit ut intra nos splendeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:6)
'pro fato patuit vultus iniquior et vidisse sat est Herculeas minas, quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas, supra Thessalicum cum stetit aggerem caeloque inseruit vipereas manus, hoc vultu riguit?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:19)
Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quod- cumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION