라틴어 문장 검색

Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos quantos Christiani factis docendo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 14:2)
Sunt qui existimant Christianos, ex- peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:1)
Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:2)
Animadverte, Christiane, quot nomina inmunda posscderint circum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:4)
Oderis, Christiane, quorum auctores non potes non odisse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:6)
Ceterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:12)
Illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:7)
Atquin hinc vel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 2:1)
Non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:3)
Delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:11)
Haec voluptates, haec spectacula Christianorum sancta perpetua gratuita;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:5)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)
Item praesides persecutores dominici nominis saevioribus quam ipsi flammis saevierunt insultantes contra Christianos liquescentes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:10)
qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia, uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, uel monimentis litterarum, uel seniorum traditione cognouerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:8)
et ea mihi de his, quae memoria digna uidebantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiae presbyterum Nothelmum, siue litteris mandata, siue ipsius Nothelmi uiua uoce referenda, transmisit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION