라틴어 문장 검색

Accedunt querelae rusticorum, qui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 3:1)
Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
Accedit lacrimis meis quod absens et impendentis mali nescius, pariter aegrum pariter decessisse cognovi, ne gravissimo dolori timore consuescerem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:2)
Accedit quod tibi certamen est tecum:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:2)
Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:1)
Accedunt et alludunt et appellant, tangunt etiam pertrectantque praebentem.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:2)
quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 5:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sicut saluberrimam navigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A1)
Mihi sufficiet indicari, cui sentcntiae accesseris:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 40 1:1)
cum sua sponte Nicaeae, ubi me invenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, domine, non putavi, primum quod incertum adhuc erat, quando libertus tuus Lycormas venturus esset, deinde quod ipse proficiscebar in diversam provinciae partem, ita officii necessitate exigente.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 1:1)
Non est culta - subit, quid cultae accedere possit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 425)
Accedant regno, nimium vaga turba, puellae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b21)
Huc pudor accessit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 719)
vir prior accedat, vir verba precantia dicat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:520)
si tamen a precibus tumidos accedere fastus senseris, incepto parce referque pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:527)

SEARCH

MENU NAVIGATION