라틴어 문장 검색

quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:2)
ille aciem instruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 186:5)
iam certamine armorum atque omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 265:2)
In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 268:1)
nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam niti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 30:1)
propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:4)
vires faciamus ante omnia, quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 165:2)
quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant et ad illud, quo contenditur, spatium cursu ferantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:3)
scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad , calami morantur manum et cogitationis impetum frangunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 193:2)
neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 206:1)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
iudiciis intersit quam plurimis et sit certaminis, cui destinatur, frequens spectator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 220:2)
quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate . nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:2)
An vero Scaevola in lusu duodecim , cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:1)
difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION