라틴어 문장 검색

nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, et cum illo in acie tantum cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 472:2)
et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 475:1)
ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 501:1)
id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 534:1)
Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 539:1)
dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 544:1)
id vero adeo indignum visum, ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 547:1)
transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 549:1)
iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 550:2)
Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat ita in acie locabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 553:1)
media acies peditibus firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 555:2)
Afros Romanam crederes aciem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 556:1)
numerus omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:3)
mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 559:2)
frontibus enim adversis concurrendum erat quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis hinc peditum acies claudebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 564:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION