라틴어 문장 검색

In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장2)
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:1)
Sed ad sermonem institutum revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:7)
Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 4:2)
hunc facilem et cotidianum novisse sermonem num pro relicto est habendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장11)
Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:7)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
Nunc quoniam iam ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:5)
Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:11)
Longi sermonis initium pepulisti, inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장2)
sed omni huic sermoni propositum est non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:5)
sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장1)
Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor- tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem turba patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:2)
vix feram sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exilium iussu consulis ieris, sustinebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 23:2)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION