라틴어 문장 검색

Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:2)
admiratus est rem, qua putavit Caesarem dignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:7)
Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 13:3)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 991)
Sed laudare dignos honesta actio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 10:3)
Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 14:3)
Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 15:3)
Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:3)
illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 7:10)
Sed non est quare cuiquam, quem poena putaveris dignum, optes, ut infestos deos habeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:3)
Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 3:1)
ergo ut per omnis liberos irem parens, coacta fatis gnata fert uterum gravem, me patre dignum, versa natura est retro:
(세네카, 아가멤논 1:13)
revolvit animus virginis thalamos meae quos ille dignos Pelopia fecit domo, cum stetit ad aras ore sacrifico pater quam nuptialis!
(세네카, 아가멤논 4:3)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION