라틴어 문장 검색

Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:2)
Scit statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:2)
Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:2)
Quam diu quidem nihil tam intolerable nobis videtur, ut nos expellat e vita, iram, in quocumque erimus statu, removeamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:1)
quis fuerit universi status, antequam singula in partes discederent ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:3)
Manet in statu et quicquid evenit in suum colorem trahit ;
(세네카, De Providentia, book 1 9:5)
in statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 3:3)
Ergo quaerimus, quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 23:1)
Statum vitae suae reformando subinde in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium sed senectus ad novandum pigra deprendit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:3)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:1)
" " Observare," inquit Canus, " proposui illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se " promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum, quis esset animarum status.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 130:5)
est et mihi censendi ius.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:4)
" Hoc amplius censeo."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION