라틴어 문장 검색

Deos vestros colere desinimus ex quo illos non esse cognoscimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 1:5)
Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 2:1)
Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 2:2)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)
Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:1)
Nos, si forte, integrum et totum deum colimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:5)
Quod colimus, deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 1:1)
Deum colimus per Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:4)
Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci et coli deus vult.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 28:1)
Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi dominum per hominem Moysen colere didicerunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 29:1)
Eadem vero opera nostra ab eisdem deis vestris non tantum hoc detegentibus quod neque ipsi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille et an unicus quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 11:3)
Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 18:4)
At e contrario in vos exprobratio resultavit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae inreligiositatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 2:1)
Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:2)
Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION