라틴어 문장 검색

et dena milia peditum sociis nominique Latino et sescenos imperarent equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 162:2)
et ut in supplementum his tria milia civium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 175:3)
Servilio Caepioni in Hispaniam ulteriorem et P. Furio Philo in citeriorem tria milia peditum Romanorum, equites centum quinquaginta, et socium Latini nominis quinque milia peditum, trecenti equites, Sicilia L. Claudio sine supplemento decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 241:2)
duas praeterea legiones consules scribere iussi cum iusto numero peditum equitumque, et decem milia peditum sociis imperare et sescentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 242:1)
nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 289:2)
L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo quibus eam provinciam obtinerent legiones - binae singulis decretae - et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 2:1)
aliam impensam socii in magistratus Romanos non faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 12:2)
cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 29:3)
et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 30:1)
diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 38:2)
petere regem ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 61:2)
censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 97:1)
Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 137:2)
arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis comperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 138:1)
tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 193:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION