라틴어 문장 검색

GALLIO fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 13:1)
Vide, ne eo maius sit, quo rarius est exemplum virtutis in servis, eoque gratius, quod, cum fere invisa imperia sint et omnis necessitas gravis, commune servitutis odium in aliquo domini caritas vicit.
(세네카, 행복론, Liber III 87:1)
fere enim pulcherrima quaeque multis et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa praecedunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 107:2)
Nam fere secuntur beneficia non reposcentem et, ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet, per quos esse etiam ingratis licet.
(세네카, 행복론, Liber V 5:2)
A parentibus fere vincimur.
(세네카, 행복론, Liber V 23:1)
Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani.
(세네카, 행복론, Liber VI 118:3)
Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:1)
Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:1)
" Carissima," inquit, " filia et hoc unum tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:8)
Ceteri sapientes molliter et blande, ut fere domestici et familiares medici aegris corporibus, non qua optimum et celerrimum est medentur sed qua licet ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:2)
In quae fere delicati et felices incidunt ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:3)
fere enim iustum quisque affectum iudicat quem adgnoscit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 73:3)
praerapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:4)
Fere itaque imperia penes eos fuere populos, qui mitiore caelo utuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 84:1)
Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION