라틴어 문장 검색

si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in amicum, laesam dicant amicitiam, et omne consilium quod amicus dederit suspectum habeant;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:20)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:6)
Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:7)
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:2)
in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit facile pervidebis.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:35)
Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:1)
Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:20)
Quid si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:25)
Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum quam talem habere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:27)
Nonne quanto plures haberes de talibus, tanto feliciorem te iudicares?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:33)
Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:20)
causam que subiungens qua amici nomine digni haberentur:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:6)
"Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus" (De Offic. lib.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:13)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION