라틴어 문장 검색

Sed ales sensit adulterium Phoebeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:3)
Quem garrula motis consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix, auditaque viae causa "non utile carpis" inquit "iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:4)
" Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:3)
Inde revertentes deus adspicit ales iterque non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:3)
Vertit iter caeloque petit terrena relicto nec se dissimulat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:8)
Nec conata loqui est, nec, si conata fuisset, vocis habebat iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:16)
iamque dies medius rerum contraxerat umbras et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuvenis placido per devia lustra vagantes participes operum compellat Hyantius ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:5)
Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:1)
) primi vidistis amantes, et vocis fecistis iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:11)
Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:3)
Pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:3)
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:3)
Mihi pervia tellus praebet iter, subterque imas ablata cavernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:11)
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:3)
Et iam Iunonia laeva parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae), dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION