라틴어 문장 검색

ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest, quod loco in crescat caret, nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 209:1)
equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 132:1)
membrum longius iusto tardum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:5)
nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:2)
ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:2)
non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:6)
praeterea causa sit nobis iusta sic dicendi, neque id moderate tantum faciamus, sed etiam necessario.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 73:2)
dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, ait, ut sit iusta causa sic faciendi, non se de ingenii fama, sed de fide esse sollicitum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 74:3)
reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:3)
quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:2)
mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:2)
et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges, quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 55:2)
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:1)
non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:2)
neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION