라틴어 문장 검색

Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)
hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce se meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 196:1)
Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 204:2)
ibi adhortantem eum pro contione milites, immemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 205:1)
super tam evidentem tristis ominis eventum etiam ex pullario auditum est vitium in auspicio fuisse, nec id consulem ignorasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 209:1)
sed cum aut verbis castigandus aut armis sit qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici cum salutis causa tristiora remedia adhibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 418:1)
quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 84:1)
in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 171:1)
Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:1)
satis quidem et in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:1)
haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 293:2)
equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 308:3)
Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 352)
A. An tu me tristem putas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 121)
Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 134)

SEARCH

MENU NAVIGATION