라틴어 문장 검색

neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid arguas non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 4:1)
eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 1:2)
ecquid tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 1:3)
neque ego haec eo profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 2:1)
sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 2:8)
Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:3)
Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:4)
venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:1)
' eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:10)
habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 3:4)
in rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:2)
sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:8)
Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare - quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum est, postulo - ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:1)
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:1)
quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION