라틴어 문장 검색

extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 458:1)
inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 460:1)
mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 143:2)
hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere, quod appellantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 210:3)
Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 230:1)
nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 571:1)
multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 571:2)
cum vinum animos incendisset, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 88:1)
sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 219:1)
omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 275:2)
nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 440:1)
censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta expectatione senatum legerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 510:1)
cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, atqui si aures praebere potes inquit, manifestam rem teneas faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 79:1)
ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt, patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 91:1)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION