라틴어 문장 검색

Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:1)
Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:3)
Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:4)
Gubernaculum, quod alteri navi magnum, alteri exiguum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:5)
Seneca Lucilio suo salutem Quid non potest persuaderi, cui persuasum est ut navigarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 531)
Et ego quocumque navigare debuero, vicensimo anno perveniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:6)
Seneca Lucilio suo salutem Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum navem experirer;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 571)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Seneca Lucilio suo salutem Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 771)
omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 1:3)
Solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 1:4)
illinc maxime navis urgetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:2)
ut naviges et viscera molli iactatione concutias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION