라틴어 문장 검색

de qua re ad plura loca pertinente semel dixisse satis erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 8:5)
si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:6)
Deinde orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 23:1)
Ea, qua parte alba est, satis crassa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:6)
Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:4)
si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:4)
cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:5)
si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:2)
in labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:4)
Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:2)
Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsellam relinquere, quantum [in]utile esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 9:1)
Sunt etiam circa umbilicum plura uitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 1:1)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:5)
Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:5)
Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION