라틴어 문장 검색

Puerorum in turba quidam ludentem Atticus Aesopum nucibus cum vidisset, restitit Et quasi delirum risit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.1)
Ego, quondam legi quam puer sententiam, Palam muttire plebeio piaculum est, Dum sanitas constabit, pulchre meminero.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.21)
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem Et admirantur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.10)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 6:1)
quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
Oppidum est praediis nostris vicinum - nomen Tiferni Tiberini -, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit, tanto maiore studio quanto minore iudicio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 4:1)
Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:2)
Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:2)
de vita pueri, recitavit tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:2)
' Et pater eius - erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum -:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 3:9)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Atque adeo - cur enim te ad versus non versibus adhorter?- ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur si doctos digitos iussaque fiat opus et nunc informet Martem castamve Minervam, nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:3)
Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit, intra quartum et vicensimum annum maritus, et si deus adnuisset pater.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 3:1)
Puer in paedagogio mixtus pluribus dormiebat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION