라틴어 문장 검색

Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
Idem cum ab eo Pacubius Taurus congiarium peteret, diceretque iam hoc homines vulgo loqui, non parvam sibi ab illo pecuniam datam:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 4:1)
Alium praefectura equitum submotum et insuper salarium postulantem dicentemque:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 5:1)
Cum iratus esse P. Clodius D. Laberio diceretur, quod ei mimum petenti non dedisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 6:1)
Pars beneficii est, quod petitur si cito neges.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:10)
saevaeque petunt Tritonidis arcem, Sub pedibusque deae clypeique sub orbe teguntur, item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:4)
Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet, vel hinc licebit advertere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:1)
SI DEUS SI DEA EST CUI POPULUS CIVITASQUE CARTHAGINIENSIS EST IN TUTELA, TEQUE MAXIME, ILLE QUI URBIS HUIUS POPULIQUE TUTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQUE VENIAMQUE A VOBIS PETO UT VOS POPULUM CIVITATEMQUE CARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA TEMPLA SACRA URBEMQUE EORUM RELINQUATIS ABSQUE HIS ABEATIS,
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 7:2)
Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere volvit Eustathius, ut versus quos fors obtulisset inspiceret, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:2)
Quid petitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:1)
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, Arma sub adversa posuit radiantia quercu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:2)
Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:1)
Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:1)
nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:5)
Euripides enim inducit Minervam ventos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION