라틴어 문장 검색

Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 7:1)
Adeo respici potest tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:12)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
Sciunt daemones philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:3)
lenones philosophus et censor!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 12:5)
Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:2)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
Philosophi enim non Christiani cognominantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:3)
Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:4)
cum secundum deos philosophi daemonas deputent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:1)
Quam inlusores et corruptores inimice 2 philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 7:1)
Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:2)
Adeo quid simile philosophus et Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:3)
Inde igitur philosophi sitim ingenii sui ligaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:4)
Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION