라틴어 문장 검색

Divinus amor habet patris effigiem qui in itinere suum filium ducit (cfr Dt 1,31).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:5)
Dei lux per eius revelationis narrationem ad nos pervenit, atque sic nostrum iter in tempore illuminare valet, dum divina beneficia memorat, dum demonstrat quomodo eius repromissiones perficiantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:11)
Idololatria nullum iter praebet, sed multiplices semitas, quae certam ad metam non ducunt et labyrinthum potius fingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:13)
cum continenter ad Dominum se convertit, homo solidum iter reperit quod eum a dissipanti motu vindicat, ad quem redigunt eundem idola.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:21)
Fides gratuitum est Dei donum quod humilitatem animumque confidendi seque tradendi requirit, ut lucidum iter conspiciatur cum Deus et homines conveniunt, quod est historia salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:11)
Ut nos eum cognoscere, recipere ac sequi sineret, Dei Filius nostram carnem sumpsit, atque sic eius Patris visio humana etiam ratione per temporis iter cursumque effecta est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:1)
et id requirit ut christianus operosius terrestre iter tenere studeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:5)
sua Incarnatione ac Resurrectione Dei Filius totum hominis iter est complexus et per Spiritum Sanctum in cordibus nostris commoratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:16)
Fides scit Deum nobis factum esse proximum, Christum veluti magnum donum nobis esse datum, qui nos intus commutat, qui in nobis habitat, atque sic nobis praebet lucem quae vitae originem finemque, totum humani itineris cursum illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:17)
Fides tunc in christiano operatur, initio sumpto a recepto dono, ab Amore qui ad Christum trahit (cfr Gal 5,6) atque efficit ut iter Ecclesiae communicetur, in historia peregrinae ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:18)
Aut in pulchram quandam redigitur animi affectionem, quae consolatur et fovet, sed animo nostro mutanti, temporum vicissitudinibus subicitur, nec continuatum vitae iter sustinere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:5)
Is quidem nostram affectionem attingit, sed ut amatae personae eam aperiat et ita iter incohet, quod exire a proprio « ego » et ad aliam personam accedere sibi vult ut stabilis necessitudo instituatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:3)
Solum prout in veritate nititur, amor progrediente tempore perstare, vanum momentum superare et firmus manere potest, ad iter commune sustinendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:6)
Cognitio fidei, siquidem ex amore Dei oritur qui Foedus ferit, est cognitio quae in historia iter illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:3)
Cognitio fidei non solum peculiare unius populi iter illuminat, sed totum cursum mundi creati, ab eius origine usque ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION