라틴어 문장 검색

hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno, fidaque suggesta castra coronat humo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 43)
"ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae et formosa oculis arma Sabina meis, o utinam ad uestros sedeam captiua Penatis, dum captiua mei conspicer ora Tati!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 416)
Romulus excubias decreuit in otia solui atque intermissa castra silere tuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 446)
non ille attulerat crinis in colla solutos aut testudineae carmen inerme lyrae, sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu, egessitque auidis Dorica castra rogis, aut qualis flexos soluit Pythona per orbis serpentem, imbelles quem timuere lyrae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 618)
urbis uirtutisque parens sic uincere sueuit, qui tulit a parco frigida castra lare.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1010)
te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus adsensu, te castra tubis, te curia plausu, te punctis scripsere tribus collegaque misit te nobis regnumque tibi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 6)
et ut te metato spatio castrorum Serdica vidit, obsidione premis, quae te sic tempore multo in vallo positum stupuit, quod miles in agros nec licitis nec furtivis excursibus ibat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 120)
"Arsacias non quaero domus nec tessera castris in Ctesiphonta datur, totum hunc tibi cessimus axem:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 202)
Iam castra movebas et te diversis stipabant milia signis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 199)
"sed concipe magnos, quamquam fracta, animos, si te Porsenna soluto plus timuit de ponte fremens, si moenia capta mox Brenni videre fugam, si denique dirum H annibalem iuncto terrae caelique tumultu reppulimus (cum castra tuis iam proxima muris starent, Collina fulmen pro turre cucurrit, atque illic iterum timuit natura paventem post Phlegram pugnare Iovem):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)
spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur, bella, ne pugnent, quorum si nares afflaverit uspiam robiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei et Sphingarum ungues et periuria Laomedontis et Ulixis argutias et Sinonis fallacias et fidem Polymestoris et pietatem Pygmalionis adhiberi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 5:1)
Rumor est Gothos in Romanum solum castra movisse:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:1)
cui saepe populo Gothus non fuit clauso intra moenia formidini, cum vicissim ipse fieret oppugnatoribus positis intra castra terrori.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:4)
sed si epistulam spernis evocatoriam, credo, vel versibus non reluctaberis impulsoribus blandis et desiderii mei, quantum suspicor, strenuis executoribus, quorum in te castra post biduum commovebuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 4:2)
et adhuc sophos volutant fora, templa, rura, castra.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION