라틴어 문장 검색

Unus ethicus putari mos potest, cum fit “ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu exorta, translucida agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui iisdem perfruuntur, non autem ab aliis populis vel a venturis generationibus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:5)
Quapropter non cogitemus solum de terribilibus phaenomenis climatis vel magnis naturalibus calamitatibus quae evenire possunt, sed etiam de calamitatibus quae ex discriminibus socialibus manant, quoniam flagrans studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:7)
Sustine nos, quaesumus, in nostro certamine pro iustitia, amore et pace.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:8)
Idcirco in Bibliis fides per verbum Hebraicum ’emûnah indicatur, quod eruitur e verbo ’amàn, quod sua in radice « sustinere » significat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:4)
Credere significat misericordi amori se tradere, qui usque recipit et ignoscit, qui exsistentiam sustinet ac dirigit, qui ad nostrae historiae pravitates corrigendas multum valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:18)
cognitione homini opus est, veritate opus est, quia, ea dempta, non sustinetur, non progreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:2)
Aut in pulchram quandam redigitur animi affectionem, quae consolatur et fovet, sed animo nostro mutanti, temporum vicissitudinibus subicitur, nec continuatum vitae iter sustinere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:5)
Solum prout in veritate nititur, amor progrediente tempore perstare, vanum momentum superare et firmus manere potest, ad iter commune sustinendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:6)
Itaque parvulus ab aliis sustineri potest, a suis parentibus et patrinis, et admitti potest in eorum fidem, quae fides est Ecclesiae, significata per lucem quam pater sumit a cereo in liturgia baptismali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:5)
Spondere amorem qui in perpetuum observetur dari potest cum inceptum detegitur maius propriis propositis, quod nos sustinet nosque sinit integrum futurum personae dilectae tradere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:6)
sustinuit gressum Domini famulus liquor, ac se mobilitate carens solidos substrinxit ad usus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3223)
miratus hostis posse limum tabidum tantum laboris sustinere ac perpeti explorat arte sciscitator callida deusne membris sit receptus terreis, sed increpata fraude post tergum ruit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium55)
"iam flos subit Daviticus radice Iessea editus, sceptrique per virgam virens rerum cacumen occupat."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae16)
seps insueta subit serpere flexibus et vibrare sagax eloquii caput:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권17)
aut subit ortu aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권102)

SEARCH

MENU NAVIGATION