라틴어 문장 검색

sed de his plenius suo quidque loco tractabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:1)
sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:7)
Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 227:1)
qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:1)
et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 239:4)
ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:1)
sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 297:1)
sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:5)
vero enim oratori, quae sunt in vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, , tractata, agitata esse debent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 339:2)
livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:1)
iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:2)
nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis , et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 63:3)
non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 66:4)
infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:3)
ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION