라틴어 문장 검색

Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 194:1)
deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 201:2)
inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut moverentur, Pergamum contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 206:2)
Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto - spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo sed feminae etiam - in praesidium urbis redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 234:1)
eam divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 243:1)
pamphilidam et Chariclitum insequi quoad putarent tutum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 271:1)
et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 279:1)
ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 358:3)
hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia aggrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 361:1)
nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac victo iam sibi leges dicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 412:1)
ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 627:1)
inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 24:2)
quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 34:1)
sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 38:2)
consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION