라틴어 문장 검색

Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:7)
Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:8)
Tertio vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret, Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat *versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:2)
Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:4)
Balduinus vero ad hoc non praebuit assensum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:5)
Episcopi vero illum excommunicaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:2)
Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:1)
Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:2)
Ipse vero, ut tunc conveniens fuerat, Aquitaniam degens ad eos qui sibi fideles erant in Francia mandavit, ut constantes essent, in suaque poscit permanere fide.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:4)
Odo vero remansit in Aquitania.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:10)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
*Karolus vero cum Fulcone Remis repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:14)
Hi vero qui ab eo disciverant Remis cum suo adunantur rege.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:2)
Odo vero rex veniens castra adversus eos posuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:3)
Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION