라틴어 문장 검색

verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:1)
quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 3:5)
sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:4)
Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e totidem brevibus et longa, in quem optime cadere censent veteres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장3)
sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:1)
numerus autem - saepe enim hoc testandum est - non modo non poetice vinctus verum etiam fugiens ilium eique omnium dissimillimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:3)
hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:1)
sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 4:6)
miser est Crassus, ut possit iudicari, verum id falsumne sit, aut nihil dicis omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:5)
neque est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris a sede animi perforatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:2)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
a malis igitur mors abducit, non a bonis, verum si quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:8)
verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi videbitur, sepelito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:3)
verum multitudinis iudicium de bonis si quando est, magis laudandum est quam illi ob eam rem beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:1)
illa enim te, verum si loqui volumus, ornaverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION