라틴어 문장 검색

Apud mundum reciproce obnoxium non modo intellegi debet perniciosa consectaria formae vivendi, efficiendi, consumendi modorum omnes contingere, verum etiam, praecipue, est nitendum ut remedia ex toto prospectu, non modo commodis nonnullarum Nationum defendendis sint suscipienda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:2)
Mutua subiectio ad unum mundum, unum commune propositum cogitandum nos obstringit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:3)
Sed nihil contra factum est, ut rationes obsoletae, mundum adhuc moderantes, iterum ponderarentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:5)
Technologicus oeconomicusque progressus qui meliorem mundum et vitae qualitatem integre superiorem non relinquit, progressus haberi non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:5)
200. Ceterum quaecumque technica expeditio, quam scientiae afferre volunt, graves mundi quaestiones explicare non valet, si homines sua de via declinant, si magna argumenta amittuntur, quae efficiunt ut convictus, labor, bonitas habeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:1)
204. Hodierna mundi condicio “generat sensum instabilitatis et incertitudinis, qui sua ex parte alit formas egoismi communis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:1)
Quamque personam huius mundi rogamus ne obliviscatur hanc suam dignitatem quam nemini fas est ei tollere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:4)
212. Non est arbitrandum hos conatus mundum mutaturos non esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:1)
Insuper hae consuetudines cum exerceantur, nobis sensus redditur propriae dignitatis, ad maiorem vitalem altitudinem elevamur et experiri possumus bonum esse per hunc mundum transire.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:3)
Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:4)
Non est tantum de opinionibus dicendum, quantum potissimum de rationibus quae oriuntur a spiritalitate, affectionis in mundum curandum alendae causa.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:3)
Agnoscere debemus haud semper nos christianos accepisse et explanavisse divitias quas Deus Ecclesiae dedit, ubi spiritalitas non disiungitur a proprio corpore, nec a natura vel a huius mundi rebus, sed potius homo vivit cum ipsis et in ipsis, in communione cum rebus omnibus quae circa sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:5)
217. Si “exteriores solitudines in mundo multiplicantur, quoniam interiores solitudines tam amplae factae sunt”, discrimen oecologicum impellit ad altam interiorem conversionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:1)
Deest eis ergo conversio oecologica, quae secum fert ut manifestentur cuncta consectaria conventus cum Iesu Christo in necessitudinibus cum mundo qui circa est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:4)
219. Non sufficit tamen ut unusquisque melior sit ad solvendam condicionem tam compositam sicut illa est cui occurrit mundus hodiernus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 279:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION