라틴어 문장 검색

Laedimus Romanos nec Romani habemur qui non Romanorum deum colimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 9:1)
Sed apud vos quodvis colere ius est praeter deum verum, quasi non hic magis omnium sit deus cuius omnes sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 9:3)
Quem coluerat Saturnus et Iupiter?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 10:3)
Sed qui nihil sentiunt tam impune laeduntur quam frustra coluntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 16:2)
Omnes dei vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:2)
Primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum intellegeret ex parte, non requisivit, sed et alios insuper sibi commentata quos coleret;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 10:2)
Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:1)
Etenim credibilius haberi debet eum irasci qui neglegatur quam qui coluntur, aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:2)
"non occides,non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes,"
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:4)
Albanus, inquit, a parentibus uocor, et Deum uerum ac uiuum, qui uniuersa creauit, adoro semper, et colo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:14)
orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea, quam praedicabant, ueritate animum habendo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:2)
Et ideo, si communem fratrem Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.7)
sed tamen eis sacrificiorum usus, quae diabolo solebat exhibere, in culto proprio reseruauit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:15)
quaeue illos spernentes ultio secuta sit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.2)
Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreuerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION