라틴어 문장 검색

quibuscum si frequentes sunt, opinionem afferunt populo eorum fore se similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:4)
Iudicis est semper in causis verum sequi, patroni non numquam veri simile, etiamsi minus sit verum, defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:6)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
In illo autem altero genere largiendi, quod a liberalitate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis affecti esse debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 82:1)
Itaque nemo est orator qui Demostheni se similem nolit esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 2:5)
Satis est enim in ceteris artificiis percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod tradatur vel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse percipere animo et memoria custodire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 127:1)
et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse videantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 152:3)
atque etiam, si quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 152:4)
quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos imitemur, quorum similes velimus esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 156:2)
Quo quidem in genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili [in re] quodam modo nuper erravit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:1)
Similique in genere, inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc civitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 182:1)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
Genus autem id est, quod sui similis communione quadam, specie autem differentis, duas aut pluris complectitur partis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:2)
Tum Catulus 'ne Graeci quidem,' inquit 'Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio sermones huius modi disputationesque fugiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 19:1)
ut in ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis difficillima, reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION