라틴어 문장 검색

totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:10)
Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:8)
at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:9)
quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:3)
quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:2)
significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:4)
haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:1)
' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:2)
certos mihi finis terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:5)
Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 1:2)
quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:1)
fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 3:4)
in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 3:3)
dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:3)
sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION