라틴어 문장 검색

magis irascetur a communi frugalitate desciscentibus, si paucos esse eos viderit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:3)
Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut instrumenta excogitet per quae varietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:1)
Ac nescio quomodo ingenia in immani et invisa materia secundiore ore expresserunt sensus vehementes et concitatos ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 9:1)
Sapiens multa remittet, multos parum sani, sed sanabilis ingenii servabit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:2)
Videbit, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo in rectum prava Sectantur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 34:1)
Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:5)
Utcumque conitar non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse ipse consolator.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:1)
non perpetuae hiemis saevitia, non hominum ingenia ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:6)
et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 66:2)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)
Beneficio tamen rapacis ingenii plus quam pro tempore hausisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:8)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
Longissimum illi ingeni aevum fama promisit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 12:2)
Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinae linguae potentia aut Graecae gratia, vigebit cum maximis viris, quorum se ingeniis vel contulit vel, si hoc verecundia eius recusat, applicuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 12:4)
Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION