라틴어 문장 검색

qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:3)
Aelius, iuris quidem civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:2)
Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:5)
Galba, cuius Gaio filio filiam suam conlocaverat, adfinitate sese devirixerat et cum esset P. Muci filius fratremque haberet P. Scaevolam, domi ius civile cognoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:3)
Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:2)
L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:3)
alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:5)
multa praeclara de iure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:2)
Multaque opera multaque industria Rutilius fuit, quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de iure respondendi sustinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장5)
huic successit aetati C. Galba, Servi illius eloquentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:1)
idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civili et cum virtute tum etiam ipso orationis genere liber;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:4)
Isdem temporibus M. Brutus, [in quo] magnum fuit, Brute, dedecus generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:4)
cum de iure civili, cum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinum copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION