라틴어 문장 검색

huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 193:2)
nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis habeam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 204:2)
sed, pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 230:1)
inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non et conire non coire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 237:1)
neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 262:3)
sint extra licet usus bellici, transeamusque, quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 379:3)
licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 23:2)
audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 50:4)
nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 141:1)
erit haec quidem rectissima fortasse ratio, quotiens licebit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 188:2)
quare, etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:2)
sed et praestantiorem, si didicisset, futurum fuisse dicere licet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 281:1)
nec audiendi quidam, quorum , qui tris modo primas esse partes volunt, quoniam memoria atque actio natura non arte contigan it (quarum nos praecepta suo loco dabimus), licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 35:1)
quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et, quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 79:2)
τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 110:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION