라틴어 문장 검색

Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 1:1)
mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse qui tantis de rebus huic mandata dederit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13A 3:3)
Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, quae te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebantur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus, me quidem mane primo remoratum 1 vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 1:1)
ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parenti sospitem Erechtheum se ostendit visere portum namque ferunt olim, classi cum moenia divae linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, talia complexum iuveni mandata dedisse:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 6:2)
ibi cum stipendium militibus forte daretur, et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites volgo adirent, timens sciscitari uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 128:1)
Episcopus similiter (qui mandata quaedem a rege superba acceperat saltem in fronte eorum, etsi in pede inserta fuisset clausula mollior, quae omnia ad episcopi arbitrium reiiceret, etiam disertis verbis praecipiens ut nullo modo pacis spem abrumperet), postquam traditio Perkini ei denegata fuisset, alterum articulum quem in mandatis habebat proposuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION