라틴어 문장 검색

Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 158:2)
ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari.
(세네카, 행복론, Liber VII 62:1)
Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia vendere non potes, quia consumere, quia mutare in deterius aut melius ;
(세네카, 행복론, Liber VII 69:1)
sed his querellis nec alios mutaverunt nec se ipsos.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 30:2)
Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:3)
Nostros motus pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum sine sensu publico licet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 46:1)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Agricolas bonos mutabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:3)
at ille, qui se laetis rebus non inflavit, nec mutatis contrahit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:2)
Sol labitur adsidue et locum ex loco mutat et, quamvis cum universo vertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam resistit ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 33:6)
cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 40:3)
Haec ipsa insula saepe iam cultores mutavit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:3)
totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 44:5)
Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:1)
Commutatio loci tolerabilis est, si tantum locum mutes ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 91:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION