라틴어 문장 검색

abisse deos dilapsaque numina castris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권91)
"quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis, quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis, quae pacem magis hora velit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권95)
"anne sedes hilares iuxta tua numina Parcas et vice concordi discis ventura docesque?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권101)
tune dulces superos atque omne ex ordine alumnum numen ubique sacri resonant paeanes, ubique serta coronatumque merum, nunc funera rident auguris ignari, contraque in tempore certant Tiresian laudare suum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권113)
"tibi saera feram praesaga, tuique numinis interpres te Phoebo absente vocabo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권143)
sed dum spolia omnia caesis eripiunt, videre nefas, et maestus uterque respicit ad fratrem pariterque errasse queruntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권190)
"num regia Iuno hoc molita nefas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권214)
horruit unda nefas, silvae flevistis utraeque, et.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권162)
"omne vadum belli series tenet, omnis anhelat unda nefas, subterque animae supraque recentes errant et geminas iungunt caligine ripas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권199)
"en meus Hippomedon, cui gentis origo Mycenae Argolicique lares numenque ante omnia Iuno - sic ego fida meis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권229)
"ades o mihi, dextera, tantum tu praesens bellis et inevitabile numen, te voco, te solam superum contemptor adoro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권245)
Tristibus interea somnum turbata figuris torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi, crine dato passim plantisque ex more solutis, ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas purgatura malum fluvio vivente soporem, namque per attonitas curarum pondere noctes saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat, exuvias, seque ignotis errare sepulcris extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam, saepe novos nati bello rediisse triumphos, armaque et alipedem notum comitesque videbat, numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras, effigiesque suas simulacraque nota cremari, praecipuos sed enim illa metus portendere visa est nox miserae totoque erexit pectore matrem, nota per Arcadias felici robore silvas quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa electam turba nemorum numenque colendo fecerat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권260)
Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit verbaque sollicitas matrum solantia curas addidit, armatae ruit ad delubra Dianae rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas et quercum gavisa videt, tunc limina divae adstitit et tali nequiquam voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권265)
"quid in nostris, nemoralis Delia, silvis Maenades hostiles Thebanaque numina regnant?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권273)
numquam cassa manus, nullum sine numine fugit missile, nec requies dextrae, sonitumque priori iungit harundo sequens, unum quis crederet arcum aut unam saevire manum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권332)

SEARCH

MENU NAVIGATION