라틴어 문장 검색

Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat.
(카이사르, 내란기, 2권 23:7)
aut ideo 'litore', ut ostendat litus iam esse, ubi fuerat Troia, ut et campos ubi Troia fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5578)
sicco subductae litore puppes in siccum subductae litus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1352)
unde etiam myrtus ei consecrata est, quae litoribus gaudet, ut ait litora myrtetis laetissima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8019)
non contra, quod cum fluxus fit ad littora Floridae, fiat refluxus ad littora Hispaniae et Africae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:7)
Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius summovebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장2)
litore] quod Priami corpus ad litus tractum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5576)
et est separandum 'eiectum'. litore egentem id est 'egentem litoris', ut hospitio prohibemur harenae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3738)
vel si iungas 'eiectum litore', pro 'in litus', ut inferretque deos Latio pro 'in Latium'. et in tribus modis haec elocutio profertur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3739)
et sic dixit, ut tunc se ad Caietae recto fert litore portum, hoc est a litore non recedens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 573)
proxima litora ideo quia post periculum non eligitur litus, sed quodcumque occurrit occupatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1572)
aut 'litus' pro solo accipiamus, ut litoraque et latos populos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5577)
litus non ait agros, sed 'litus', ut et supra diximus, terram mari vicinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2125)
qua saturae iacet atra palus secundum hanc lectionem re vera Saturam paludem intellegimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8011)
litora litoribus contraria aut quia in foedere cautum fuit, ut neque Romani ad litora Carthaginiensium accederent, neque Carthaginienses ad litora Romanorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6281)

SEARCH

MENU NAVIGATION