라틴어 문장 검색

hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore ut Romani equites abeuntium novissimum agmen aggrederentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:2)
et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 694:2)
populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 186:2)
deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 258:1)
haec partim ominari, partim sperare possum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 259:1)
in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 303:1)
cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Thraciam, qua vicina erat viae, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 326:1)
militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 422:1)
Rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 474:1)
ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec dementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 189:1)
M'. Iuventius Thalna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat, ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 229:1)
de praeda parcius, quam speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium deferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 423:2)
ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 426:5)
itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 508:1)
Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 263)

SEARCH

MENU NAVIGATION