라틴어 문장 검색

cum his mandatis legati missi orare consulem ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 92:1)
nihil praeter hostem metuunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 283:4)
admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 102:1)
et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 405:1)
postero die quidem integra, memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 592:1)
omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:1)
nihil aliud se in ea disceptatione metuere quam ne pudor Romanorum, dum vereantur ne quid socio atque amico regi adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 212:2)
duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat,biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 263:1)
quod sine ullius eorum quos oderat noxa, hoc magis temptationem metuo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 275:3)
cum iis iam metuens ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 544:1)
Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 550:1)
quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 53:3)
pater huc me misit ad vos oratum meus, tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret, scibat facturos, quippe qui intellexerat vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol5)
atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius, contagione mei patris metuo malum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol9)
metuo ne numerum augeam illum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1128)

SEARCH

MENU NAVIGATION