라틴어 문장 검색

Nam quoniam lineares numeros esse diximus, qui ab uno profecti in infinitum currerent, ut sunt j ij iij iiij v vj vij viij viiij x, his autem ordinatim compositis et ad se invicem cum distantia iunctis superficies nascebantur, ut, si unum et duo iungeres, primus triangulus nasceretur, id est tres, et cum his adiungeremus tertium, id est ternarium, senarius triangulus rursus occurreret, et post hos tetragoni uno intermisso, pentagoni vero duobus, exagoni tribus, eptagoni relictis quattuor nascebantur:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:3)
Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem [0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:16)
Nam cum vj ex binario ternarioque nascantur, tres binarium numerum uno superant, cunctique alii eiusdem modi sunt, ut primo et secundo ordine ad alterutrum multiplicatis terminis procreentur, ita ut quod nascitur ex duobus longilateris altrinsecus positis et bis medio tetragono tetragonus sit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:11)
Si enim numerum naturalem disponas in ordinem, et secundum per primum multiplices, talis nascitur numerus, vel si secundum per tertium, vel si tertium per quartum, vel si quartum per quintum, omnesque hi unitate tantum addita, multiplicentur, nascentur parte altera longiores.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De parte altera longioribus numeris eorumque generationibus 1:4)
Tunc Racio monitu Nature docta docentis, Quinque sibi presentat equos, quos federat illa Federe complacito, concordi pace, fideli Connexu, cogitque iugo seruire iugales Indomitos, primis quos enutriuit ab annis Gracia Nature, que sic construxit equinos Mores, mis animi quedam uestigia donans, Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION