라틴어 문장 검색

Dixit enim non minorem luctum fuisse ex unius morte quam si tota urbs, quod sine dubio esset maius, ruisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 5:4)
Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam, de qua supra disseruimus, non parva sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 2:3)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
Praetermissa gratia incipientis pubertatis, τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη, minus gratiam fecit Latinam descriptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 24:3)
illa haud minus urguet obunco Luctantem rostro, simul aethera verberat alis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:3)
Parva metu primo, mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 31:1)
Homerus Ἕριν, hoc est contentionem, a parvo dixit incipere, et postea in incrementum ad caelum usque subcrescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 31:3)
Haec est omnis historia quae de Palicis eorumque fratribus in Graecis tantummodo litteris invenitur, quas Maro non minus quam Latinas hausit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 23:1)
post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:2)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat Succinctus trabea.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:3)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
Quam enim harum dixerim minus esse venerabilem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:4)
Si vero non erunt muta convivia, cur, ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:3)
Hoc Graeci σκῶμμα vocant, non minus quidem amarum quam accusatio, si inportune proferatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION