라틴어 문장 검색

ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 54:1)
inde collegae scripsit ut militum novorum ei parti quae scripta in Histriam provinciam esset ediceret Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romae teneret quo minus votis nuncupatis paludatus ab urbe exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 118:1)
sed externorum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas perscribere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 309:2)
itaque sacrificatum est ut decemviri scriptum ediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 21:2)
arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis comperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 138:1)
scriptum se responsum dare velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 261:1)
tum ita sibi scriptum traditum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 261:2)
quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 424:1)
nam si est in foedere ita scriptum ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est quod me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus violatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 437:1)
haec Hortensio iussu senatus scripta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:1)
item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, ut qui eorum in Italia essent intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 157:1)
et in classem quinque milia navalium socium sunt scripta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:2)
scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam appulsam esse agrosque circa vexari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 551:1)
quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius senatus consultum scriptum habentis tradit atque omnium primam id legere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 124:1)
ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 290:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION